Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Chonenias

I Par 15:22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcindendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
I Par 15:27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
I Par 26:29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
II Par 31:12 intulerunt tam primitias, quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter. Fuit autem præfectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus, secundus,
II Par 35:9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.