Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Chobar

Ezech 1:1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.
Ezech 1:3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini.
Ezech 3:15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.
Ezech 3:23 Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.
Ezech 10:15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
Ezech 10:20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Ezech 10:22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Ezech 43:3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.