Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

CAPH

Ps 118:81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
Lam 1:11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis!
Lam 2:11 CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
Lam 3:31 CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
Lam 3:32 CAPH. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Lam 3:33 CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
Lam 4:11 CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.