Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Benedixit

III Reg 21:10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
III Reg 21:13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
II Esd 11:2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
Iudith 13:22 Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
Ps 113:20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
Ps 113:21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.