Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Benedic

Gen 27:34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
Deut 33:11 Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.
Iob 2:9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.
Ps 102:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Ps 102:2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;
Ps 102:22 Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
Ps 103:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
Ps 103:35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.