Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Asaph

IV Reg 18:18 Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
IV Reg 18:37 Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
I Par 6:39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
I Par 6:39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
I Par 9:15 Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
I Par 15:17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ.
I Par 15:19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.
I Par 16:5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
I Par 16:5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
I Par 16:7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus:
I Par 16:37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
I Par 25:1 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
I Par 25:2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
I Par 25:2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
I Par 25:2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
I Par 25:6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
I Par 25:9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filii ejus, et fratribus ejus duodecim.
I Par 26:1 Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
II Par 5:12 tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
II Par 20:14 Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio turbæ,
II Par 29:13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:
II Par 29:30 Præcepitque Ezechias, et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt.
II Par 35:15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
II Par 35:15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
I Esd 2:41 Cantores: filii Asaph, centum viginti octo.
I Esd 3:10 Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis: et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël.
II Esd 2:8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum, quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
II Esd 7:45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
II Esd 11:17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
II Esd 11:22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
II Esd 12:34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
II Esd 12:45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Ps 49:1 Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ps 72:1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde!
Ps 73:1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
Ps 74:1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
Ps 75:1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
Ps 76:1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
Ps 77:1 Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Ps 78:1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
Ps 79:1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
Ps 80:1 In finem. Pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
Ps 81:1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
Ps 82:1 Canticum Psalmi Asaph.
Isa 36:3 Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.
Isa 36:22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.