Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Altissimus

Deut 32:8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
Ps 17:14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
Ps 45:5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Ps 82:19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus in omni terra.
Ps 86:5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
Ps 91:9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
Eccli 5:4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
Eccli 12:3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
Eccli 12:7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
Eccli 23:26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
Eccli 34:23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Eccli 35:21 Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
Eccli 38:1 Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
Eccli 38:4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
Eccli 38:6 Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
Dan 5:21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.