Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Altissimum

Ps 90:9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
Sap 5:16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
Eccli 37:19 Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.
Eccli 46:6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Bar 4:20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
II Mach 3:31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.