Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Abierunt

Deut 31:14 Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:
I Reg 17:13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum ejus, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
Iob 42:9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job.
Lc 19:32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
Io 20:10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.